- NICAENETUS
- NICAENETUSAbderites, vel Samius fuit, ut ait Athen. l. 13. ubi citat eius τῶν γυναικῶν κατάλογον. Lilius Gyraldus Poet. Hist. l. 3. ait etiam historiam indigenam, puta Abderiticam, vel Samiam, condidisse. Sed non hoc dicit Athen. l. 15. Tantum ait, historiam secutum suae gentis. Verba eius haec sunt, Νικαίνουτος ὁἐποποιὸς εν τοῖς ἐπιγράμμασι, ποιητὴς ἐπιχώριος, καὶ τὴν ἐπιχώριον ἱςορίαν ἠγαπηκὼς εν πλείοσι.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.